Latin · Dactylic hexameter
PAEDOTROPHIAE
François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 196
Unproofread scanNot analysed yet
Commoveas, largo neu plenae sanguine venae
Spirituum occludant aditus, et corpora turbent.
Illa etiam suavi quae sunt jucunda sapore
Saepe nocent, blandâque ipsam dulcedine fallunt
Naturam, grati quae tacta libidine succi,
Quàm priùs acceptam stomachus confecerit escam,
Arripit hanc avidè, et venas partitur in omnes.
Quid quòd et in bilem facilè se dulcia vertunt,
Et varios generant vermes, nisi justus eorum
Sit modus? At servare modum mortalia nunquam
Ingenia, aut justum quid sit perpendere norunt;
Cùmque fere tales cupidissimus appetat infans
Ore dapes, tenera his ultro corpuscula replent.
Illum ego, mutati sub primula tempora victûs,
Laudo cibum ante omnes, lacti quem noveris ipsi
Persimilem: neque enim subitò quaecunque novantur,
Usque adeò sunt tuta, nisi his assuescere discas
Arte aliquâ, et mediis paulatim extrema petantur.
Hinc usum et liquidi commendant juris, et ipso
Panem è jure probant, mollemque ante omnia pultem,
Sedula quam nutrix dilutâ lacte farinâ
Condit, et igne coquit, summoque subinde calentem
Attollit digito, et tepidâ flans temperat aurâ,
Ut patulo cupidi mox ingerat ore puelli.
Nec minùs in tenues panem distringere micas
Saepe solent, pinguique aliquo seu jure placebit,
Seu lacte, aut oleo Graecae nucis, aut butyro
rncoquere, et teneris epulandum inferre labellis; Dum parvae incipiant paulatim accedere vires Et solidae carnis prosit vescentibus usus,