# Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 197

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2, PAEDOTROPHIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/197
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/197

Quam nitido minuens cultello in frusta secabis
Tenuia, gingivaeque operam praebebis inermi.
Nunc ergo è geminis deducto fonte corymbis,
Nunc quaesito aliunde cibo saturabis alumnum;
Cùmque tibi duplex pascendi copia largè
Suppetat, huic succurre lubens alimenta petenti,
Dummodo fallaci non decipiare querelâ:
Saepe etenim non ipsa sitis, non ardor edendi,
Sed lacrymas crudis aegri movere dolores.
Ah! ne pascendi teneat te tanta cupido,
Intempestivis oneres ut debile corpus
Importuna cibis, et quod, rerum optima nutrix,
Crescentis vitae Natura paravit ad usus,
Perniciem in summam et vitae discrimina vertas!
Hinc etenim ingrati vomitus, et caetera, secum
Quae gravis apportat satias, incommoda surgunt.
Ergo vide, quanto à pastu jam tempore distes,
Num tumeat duro distentus pondere venter.
Crudus an albiduli saccati appareat humor:
Quae tibi si comperta, licèt puerilis ad aures
Usque sonet clamor, tamen hunc fuge pascere porrò,
Donec confectas penitus deprenderis escas.
Nec nulla interea est moderati gratia fletûs:
Purgat enim incerebro si quid grave, si quid aquosum est;
Dumque animam pulmo pueri distentus anhelat,
Pectora dilatat clamor, vivumque calorem
Incendit stomacho, studiumque irritat edendi.
Ne tamen et nimio tenerum conamine corpus
Rumpat, et affectus animi jam sentiat aegros,
Illum demulce oblectans, placidumque soporem

---

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
