Latin · Dactylic hexameter
2
François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 2
Unproofread scanNot analysed yet
Si Praesuljubet ire, et aperto ludere coelo,
Nil formidandum, tanto duce; protinus ite,
Proesulis et totum laudes celebrate per orbem:
Non aliae quaerendae artes, queis sera videre
Soecula, et aeternos liceat durare per annos;
Nulla placere magis nec vincere tempora possunt.
Quam quae PLESSAEUM celebrant proeconia nomen.
At vobis fatis liceat melioribus uti
Deprecor; atque suarum errare per ampla domorum
Tecta sinat Praesul: tanto pro munere, somnos
Conciliare leves, laetis garritibus aures
Mulcere, urgentesque procul depellere curas,
Agrestes illic etiam dediscere cultus,
Induere urbanos mores, ac voce vocantem
Cura sit usque sequi dominum. Genus omne precantûm
Interea cernetis, Aves, accedere magno
Concursu, vultuque omnes discedere laeto.
Ite ergo, nil vos ultrà moror, ite, volucres:
Plus etiam quam fama refert spectare licebit.
TU, PLESSAEE, fave, et tenuem bonus aspice Musam.
Non incomposito quaerit de carmine nomen;
Sed tibi se dum offerre queat, tantique probari
Judicis arbitrio, felici sorte fruetur,
Exiguique feret pretium immortale laboris.
Auctore JOANNE ROZE, S. J.
ALITIBUS quae cura magis, quae tecta, dapesque
Conveniant, quae sit morbis medicina levandis,
Qui mores avibus, quo sint aviaria cultu
Educenda, canam. Vos aspirate canenti,
Pierides! calamisque novo date ludere vati,
Ascraeo quibus antè seni, quibus antè dedistis
Andino juveni; quibus et sua carmina ludunt,
Quique novum riguis cantu decus addidit hortis
*Quique columbinos mores, et munera Bacchi,