# Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 202

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2, PAEDOTROPHIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/202
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/202

Antiquum niveis renovabas moribus aevum;
Cùmque tibi summos apud esset maxima reges
Gratia, tu carum interea fidumque sodalem
Ornabas bonus, et fortunae in parte locabas.*
Auspice te, à rebus quae mens aliena gerendis
Aoniâ longum desederat abdita sylvâ,
Utilis ipsa suo gaudet nunc munere fungi.
Hinc adeò me nec natalis linquere terrae
Dulce solum, et tenues mecum advectare penates
Pictavium, huc quando me publica cura vocabat,
Nec stabilem electo pignit lare figere sedem.
Parce tamen desiderio, suavissima, parce
Juliadum tellus: patrius nam te quoque nostri
Tangit amor; saxo nobis te prima dedisse
Nunquam ut poeniteat jucundae exordia lucis.
Te licèt insigni popularis honore Macrinus
Ornarit pridem, Aeoliâ notissimus ille
Arte senex, Latiae qui per vestigia gentis
Primus iit, Lyricique fuit laus altera plectri;
Non tamen è nostro nullum tibi carmine nomen
Spero fore, auspicibus Superis: mea stamina tantum
Lanificae ante diem parcant abrumpere Parcae.
Jamque (sed haud illi sum credulus) inclyta vatem
Gallia me dicit, patrio seu ludere tractu,
Sive per Ausoniae campos libet ire Camoenae.
Tu modò (nam famae jus te penes omne perennis)
Grata fave mihi, Posteritas! quemque, auspice Phoebo, Non sine felici tibi mandant omine Musae, Accipe mansurum ventura in secula vatem. ΙΘΥ

---

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
