# Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 205

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2, PAEDOTROPHIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/205
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/205

Hunc referam, nullusque mihi servabitur ordo.
Jamque adeò, ne te per longa exorsa moremur,
Saepe recens natis, mediâ qui abscinditur alvo
Omphalus, acceptae jucunda exordia lucis
Turbat, et haud unum accersit per membra dolorem:
Sive recens vulnus, seu non servata ligandi
Vulneris apta satis ratio pressum arctiùs urit
Seu queruli fletus, aut tussis anhela fatigat,
Infirmumque agitat crebro luctamine corpus.
Unde fit humorum partem concursus ad illam,
Quae dolet, atque ipsum testata rubore dolorem
Tota tumet, rapidoque ardens incenditur aestu.
Quandoquidem, duce naturâ, velut agmine facto
Spiritus huc sanguisque ruunt, affectaque membra
Pro se quisque juvare, malumque evincere certant
Copia tum verò ipsa nocet, dum vulnera circùm
Fervet, et insanos movet importuna tumultus.
Saepe etiam, clauso quoniam dum ventre lateret
Captivus puer, hac humorem parte solebat
Reddere, in id porrò insistit, Naturaque moris
Nondum oblita sui, quo coepit tramite, pergit.
Hinc autem tumido inflatu distenditur aeger
Omphalus, et vitrea turget pellucidus undâ.
Quid quòd et hunc aliquis laesit si fortè tenellum

---

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
