# Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 217

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2, PAEDOTROPHIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/217
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/217

Ducamus, dum tota fluat, dum nullus abundet
Humor et horridulis arescant vulnera crustis.
Quas ubi purpureâque rosâ, myrtoque virenti
Foveris, atque oleo cerussae illeveris omnes,
Ilicet has toto de corpore sentiet infans
Effluere, et toto sparsas horrescere lecto:
Sic ubi jam reducis brumae novus horror adussit
Humoris vacuas frondes, arentia passim
Labuntur folia arboribus, nudasque relinquunt.
Nunc ego te, immanis gelidaeque simillima morti,
Exsequar, et summo percurram carmine, labes,
Conventus populi Romae cui nomina fecit;
Dixere à pueris Graii, quòd cuilibet aevo
Cùm noceas, tamen humidulos tua damna puellos
Praecipuè exercent incoeptae à limine vitae.
Tu penitus toto distentis corpore nervis
Affligis subitâ labentia membra ruinâ,
Mentemque interea et sensus intercipis omnes.
Ille diu jacet exanimis, altoque sepultum
Esse putes somno, nisi quòd foedumque fluentes
Ore vomit spumas, inclusaque murmura reddit
Stridulus, et tremulo jactantur brachia motu.
Sed neque perpetua est subiti violentia casùs,
Itque reditque viam, et post caeca oblivia rerum
Nube dies pulsâ redit, et sibi redditur aeger.
Unde adeò morbi mirum genus? anne quòd udum
Si quando cerebrum pituitae viscidus humor
Largiùs infarcit solito, jam non patet ulla
Spiritibus via, qui magno molimine nixi
Contendunt, claustrisque leves evadere certant;
Tom. II.
Ipsaque nervorum, ut, sibi quae sunt noxia, pellat,
Concussu ingenti simul obluctatur origo?
An potiùs gelidi quaedam latet aura veneni,
Quae sese intùs agens, tacitisque meatibus errans
Progreditur furtim et summam pervadit ad arcem,
Ut cerebro paret insidias, quod utique repellit
Invisam, et sese infando defendit ab ictu?
Hinc et quò tenui magè subtilique cerebro
Quisque viget, magis infestae penetrabilis aurae est,

---

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
