# Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 22

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2, ANNOTATIONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/22

Huc refluat, quadri fundandum pariete saxi
Censuerim vallum; et toti, ne fortè residat,
Praetexendum operi vada contra turgida murum.
Praecipiam, ac multâ calcis compage tenendum.
Tum si quae incipient volvendo tempore sese
Prodere fissurae, et laxi apparere meatus;
Tu medicas, mora nulla, manus adhibere memento:
Ni facias, stagna, ac molem, coeptosque labores
Quippe ferant rapidi sata per cerealia fluctus.
Nunc age, quae variis insit natura creandis
Piscibus, atque novae quae danda colonia sedi,
Accipite, et proprios generatim ediscite cultus;
Nec segnes habeatis aquas: jam i Anguilla paratum
Longa lacum findat, volitent per caerula Carpae.
Ergo avidus, primi surgunt dum signa Bootae
Vere novo, genere ex omni turbaque natantum
Exiguam sobolem, nec idonea corpora mensis,
Elige ad hos usus, et apertae immitte paludi.
Antè tamen lecti veniant quàm ad stagna coloni,
Tu, quos quaeque ferat pisces plaga, quosque recuset, Inspice. Benaco suus est, nec cognitus extrà, Carpio: miratur suaves regio altera 2 Barbos: Quique bonae hîc fuerit pars3 Lucius optima mensae,
Ausoniis olida vilescit carne popinis.
Ipsa nec in ripis omnem omnibus Amphitrite
Esse gregem, aut unum dedit omnibus esse saporem.
Nam non omne mare est generosi fertile Thunni,
Nec tibi 5 Cancaleas dant omnia littora Conchas;
1. Anguille.
Thon.
2. Barbeau.
5. Hultres de Cancale. 3. Brochet.

---

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
