# Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 220

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2, PAEDOTROPHIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/220
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/220

Misit, ut infandum eriperes miserata dolorem?
Dî te, quaecunque es, tali pro munere servent.
Ipse ego, si verus vitae mihi Juppiter auctor,
Meque suos inter coeli quoque regia cives
Exspectat, nec vana animum praesagia fallunt,
Tempus erit, tibi digna memor cùm praemia reddam.
Interea ne me miserum tam foeda ruina
Percellat toties, et coepta ingentia turbet,
Quis modus, aut quae sit servandae cura salutis
Dic, precor, et saevae me (nam potes) exime pesti.
Sic tua, quod meruit, longinquas fama per oras
Exeat, et aera aeternum per secula crescat.
O mihi quodcunque hoc aevi traducere tecum
Si liceat, firmo inter nos et foedere jungi,
Nulla equidem tristis formidem incommoda casûs;
Verùm aliò nunc fata vocant, odiumque novercae
Urget, et injustos me cogit adire labores. n
Sic ait, et placitâ vultus in virgine figit.
Excipit haec: a Equidem, Alcide, (nam te tua nobis
Dicta satis produnt, et fortis robora clavae
Jamdudum, et caesi exuvias agnosco leonis)
Percipio fructum ingentem, nec poenitet hujus
Me studii, si quid (quod Dique Deaeque secundent!)
Tantum heroa juvo, et vitae in discrimine servoQuare age, et haec nuper quae me pater ipse docebat
Phoebeus Paeon, quo non praestantior alter
Vincere pallentes morbos, et fata morari,
Accipe, constantique memor sub pectore serva.
Principio, id morbi generet cùm plurimus humor,

---

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
