# Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 23

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2, ANNOTATIONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/23

Hic Aurata venit; Canadensi Morhuponto
Nascitur; ast alibi 3 Soleae. Quis Danica nescit
Armenta Halecum: aut quantum Cadomaeus in orbem
Excrescat? Rhombus? quos vincat6 Salmo catinos?
Nec minùs et variis varium decet esse liquorem
Piscibus: hic vivis meliùs respondet in undis;
Hic pluvias optabit aquas: Anguilla lutosam
Quaerit humum; gracili? Trutae laetantur arena,
Truttae purpureis stellatae corpora guttis.
Ne tu igitur dubius nimiùm incertusque feraris,
Quosve legas pisces, aut quae sit cura colendis,
Haec adverte memor. Carpam tibi Gallia primùm
Nostra dabit, dicta est piscis quae Cyprius olim,
Cyprius, à magna deductum Cypride nomen.
Namque ferox olim dum jungere Pelion Ossae
Ausa cohors, trepidosque metu sub mille figuris
Excepit gremio tellus Aegyptia Divos;
Ingenti, ut perhibent, latuit Cypris aurea Carpâ.
Hinc nomen, Cyprine, tibi est. Nec tempore ab illo
Squamigeris tibi de gregibus contenderit alter
Aut toties parere, aut tam multos edere foetus.
Ergo omnes Carpam ante alios ad stagna vocabit
Villicus: in latices missa est si fortè lutosos,
Grandior illa quidem, discoque ferenda capaci;
At segnis sapor, et mensa haud dignandus opimâ.
Illimes amat et lymphas, cui Gallica nomen
Gens dedit à jaculo, jaculi quòd more feratur
5. Turbot.
1. Dorade.
2. Morue.
6. Saumon.
3. Sole.
7. Truite.
4. Hareng.

---

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
