Latin · Dactylic hexameter
RENATI RAPINI
François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 233-2
Unproofread scanNot analysed yet
Phoebus amat colles, et coelo gaudet aperto. n
Ibat per valles virgo, fontesque petebat
Umbriferos sepesque inter deserta latebat:
Iste pudoris amor, blandique modestia vultûs
Addidit et formae pretium, meruitque videri,
Dum latuit. Jam furta Deus, fraudesque parabat.
Cùm Dea: e Formosae si non licet esse pudicam,
Ah! pereat potiùs quae non fert forma pudorem!
Dixit, et obscurâ infecit ferrugine vultum.
1. Eclair.
Jam deformis erat, fuerat quae pulchra; Dianae
Nec sic displicuit: florem nam Diva puellam
Esse dedit, tanto pro virginitatis amore,
Cui suus est et honos, et primum servat odorem.
Flos autem nasci valles solet ille per imas
Sponte suâ, terrae pretiosum munus agrestis;
Nec violae nocet esse humilem, neque sentibus ortam