# Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 233

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2, RENATI RAPINI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/233
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/233

Tuque, chelidonium, cùm nuncia veris hirundo
Stagna super volitavit, avis de nomine dictum,
Ad primos veris Zephyros florere parabis.
Nec mora, flaventi pallebit multus in auro
Narcissus, miser ab! quondam puer: ille sub undis
Dum se contemplatur, amat; sed perdit amantem
Forma, novumque facit, pueri de corpore, florem.
Nec viola ipsa suos longum celabit odones,
Quae ferrugineo dum sese obnubit amictu,
Frondibus in mediis, humili de cespite surgit
Ipsa humilis, simplexque, et simplice perlita fuco.
Et si sunt veri vates, nec vana locuti,
Nympha fuit, quae jam flos est, comes una Dianae,
Sed comites inter longè pulcherrima lanthis.
Hanc olim vaccas quando pavisse Pheraeas
Dicitur errantem vidit cùm Phoebus, amavit,
Nec vulnus celavit amans: perterrita virgo
Proripuit sese in sylvas, monuitque Dianam.
Illa: e Soror, colles, inquit, fuge; namque supremos

---

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
