Latin · Dactylic hexameter
RENATI RAPINI
François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 236
Unproofread scanNot analysed yet
Dicere blanditias, et amantia verba parabat.
Illa autem longè fugit aversata parantem;
Sed variorum ut erat virgo studiosa colorum,
Vertumnus formas sese vertebat in omnes,
Pro vario Nymphae ingenio, si fortè placeret.
Verùm ubi vota Deus se perdere sensit et artes,
Perdere blanditias; audax jam factus amando,
Se pariterque Deum, pariter confessus amantem est,
Vimque adeò addebat verbis. e Servate pudorem,
Di patrii, exclamat virgo lu coepitque videri
Digna suis votis: factus de virgine flos est.
Quod fulsit nitidis aurum crinale capillis,
Et quae taeniolae capiti, vittaeque fuerunt,
Mutantur foliis; largo de pectore thyrsus
Fit gracilis, qui se tollit sublimis ab alia
Luxurie foliorum; ipso de vertice thyrsi
Flos calicem coelo versum componit, in orbem
Oblongum, senâque calix se fronde coronat,
Omnes pandit ubi, quot habet natura, colores:
Nam virgo quamvis formam mutata, colorum
Quos habuit, primos etiam servavit amores.
Floribus his autem vitio telluris ab ipso
Major forma venit: quod enim mirabile dictu,
Affecto ex habitu, et fundo infelice, sequuntur
Confusi meliùs majori errore colores.
Et si fortè velis his floribus addere formam,
Languens quaere solum; languor dabit ipse colorem
Tulipis: tellus ab! ne sit fertilis illis,
Quae malè, de fundo nimiùm felice, rubebunt.
Exin dives ubi pulvillis omnibus hortus