Latin
RENATI RAPINI
François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 238
Unproofread scanNot analysed yet
Luteolos: formâ haec spectabilis, illa colore.
Et qui per montes sese Narcissus Iberos
Sublimi attollit junco, folioque comanti;
Quaeque per irriguas quaerenda: Sisymbria valles
Crescunt, nectendis cum myrto nata coronis,
Flosque 2 Jovis varius, folii tricoloris, et ipsi
Par violae, nulloque tamen spectatus odore.
Crescit et Idaliae Veneri ploratus3 Adonis:
Illum etiam, primae quamvis insignia formae
Mutarit, dignum aspiceres, quem Cypris amaret.
Namque genas juveni quae pinxit purpura, florem
Pingit adhuc per agros, ardenti murice laetum.
Tu quoque, mulcendis blando qui carmine nymphis
Littore clarus eras quondam, Ranuncule, Mauro;
Per virides campos, te versicolore paratu
Ostentas, tacitoque animum pallore fateris.
Nam puer arcano mentem labefactus amore,
Quos dederat nymphis, cantando acceperat ignes.
Omnibus est illis facilis cultura; neque ullam
Exspectant rastri curam, incurvique ligonis,
Cùm semel emissis tulerint radicibus auras.
Floribus his fossam nil debet cura coloni
Praeter humum, tenuemque, suo pro tempore, lympham:
Munere pro tanto, non est ea gratia tanti.
Nec vos, pallenti flaventes lumines calthae,
Transierim, Siculo quas herbifer Acis in agro
Nascentes, curvo primus sub littore vidit;
1. Sorte de Cresson. 4. Renoncule simple, ou 2. Pensées. Bassinet. 3. Fleur d’Adonis. 5. Souci.