Latin
ANNOTATIONES
François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 24
Unproofread scanNot analysed yet
Per vadai Leuciscus. Tales quoque a Barbus amabit,
Nigra gerens Barbus flaventi in tergore puncta.
At Tinca, et rostro fodicat quae? Barbota limum,
Et praetextatos caedens Anguilla Latinos,
Quà licet, hanc fugient undam, nec vivere in ulva
Coenosa, et luteas aeternùm habitasse lacunas
Horrebunt. Sed tu sapiens vivaria saepe,
Ne tristem inde ferant armenta humentia gustum
Purgarique jube, nociturum et subtrahe coenum.
Nec te transierim, mensas visura potentum,
Trutta, et pinnarum forti fera cuspide Perca:
Nam quanquam rapida meliùs venietis in unda,
Spumososque ambae colitis feliciùs amnes,
Non tamen et claustri patientes nullius omnem
Stagnorum temnetis aquam; nec ubi humor abundat
Plurimus, et juges imitantur flumina lymphae
Hîc stare, hîc serae proli indulgere pigebit.
Quid tibi et 4 Alburnos memorem, et sine nomine turbam. 5 Gobium, et exiles maculato tergore 6 Lotas? Non mihi, si varias lubeat percurrere formas, Quotque natent species, et nomina dicere quae sint,
Centum sufficiant linguae. Tu, villice, turbam
Ingentem, quot se obtulerint, quàm multa dabuntur
Accipies genera, et vacua in vivaria mittes.
Nec stagni immeritos credas, me judice, cives:
Est suus et cuivis usus; quosque ore superbo
Tangere nolueris, lautaeque apponere mensae,
1. Dard.
4. Albe.
2. Barbeau.
5. Goujon.
3. Barbus.
6. Lote.