# Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 241

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2, RENATI RAPINI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/241
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/241

Paeonis at sylvâ per se sublimis ab altâ,
Florem pandit ovans, saturo perfusa rubore:
At non ille tamen, non est rubor ille pudoris;
Crimen habet, tetro quod flos declarat odore.
Felix nympha, Deum si non habuisset amantem!
Nam patrio quondam cùm fors in littore, regi
Paeonis Alcinoo candentes pasceret agnos,
Cavit mortales virgo, superosque cavere
Non potuit: factus coelesti crimine flos est.
Et tu rumpis humum, et multo te flore profundis,
Qui riguas inter crescis, 2 convolvule, valles,
Dulce rudimentum meditantis lilia quondam
Naturae, cùm sese opera ad majora parabat.
Mox quoque sponte suâ3 cyani, eti delphinia, totos
Incipient textu vario frondere per agros;
Et pictos blandè emittens 5 blattaria flores
Nec non diverso virosa 6 aconita colore,
7 Foeniculumque, 8 acinumque, Lupique volubile gramen,
Qui varii formis, variique coloribus omnes,
Ostendent varium, per buxea texta, decorem.
His, et mille aliis sine nomine floribus hortus
Dives erit, latèque suos jactabit odores.
Omnia tum coelo rident hilarata sereno;
Annus agit Zephyros, quos molli gramine tellus
Excipit, et cantu exultans Philomela salutat,
Lascivique greges persultant pabula laeta,
6. Aconit.
1. Pivoine.
7. Fonouil.
2. Liset, ou Liseron. 8. Espèce de Basilic. 3. Bluet. 9. Houblon à fleurblanche. 4. Pie-dalouette. 5. Herbe aux Mites. Tom. II.

---

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
