Latin
RENATI RAPINI
François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 244
Unproofread scanNot analysed yet
Scillaque, diversum triplici quae flore per annum,
Lentisco similis, tria tempora monstrat arandi,
Floriferumque 8 lytrum, Tyrioque superbus in ostro
Consolidae regalis honos, obscuraque in hortis
Cerinthe, vulgusque aliorum ignobile florum.
Unde autem coelum insolitos aspirat odores?
Non fallor, Zephyri favet aura, rosaria florent;
Ipsa rubent spineta, novos meditata colores.
Purpuream jam dumus agit de germine glandem
Floris odoriferi: plebeii cedite flores,
Hortorum regina suos ostendit honores,
Prae quâ Puniceis ardens aurora quadrigis
Palleat, atque suos confundat Delia vultus.
Sed quae se hesterno nondum Rosa credere Soli
Audebat, nexus omnes, atque omnia rumpit
Vincla, premi impatiens, et germine turget aperto.
1. Enule, Aunée, fleur de verbascum. d Helene. 6. Autre espèce de verbas2. Digitale d’Allemagne. cum. 3. Pouliot sauvage. Squille. 4. Espèce d’Aconit. 8. Lysimachie. 5. LEthiopienna, espece 9. Paquette.