# Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 245

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2, RENATI RAPINI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/245
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/245

Posses de forma reginam, deque pudore
Virgineo, posses sentire, fuisse pudicam:
Nam pariter regina fuit, pariterque pudica.
Rumor Amazoniâ natam de gente ferebat
Non verus; nam Graeca fuit, bimarique Corintho
Jura dabat: Graias vulgârat fama per urbes,
Insignem meritis. Jamque omnis Achaia nympham
Optabat, nymphaeque alto de sanguine reges.
Et prior ante omnes ibat bellator Halesus,
Isiadesque Brias, qui se septemplice Nilo
Jactabat natum; venit ipse bipennifer Arcas,
Deponitque suas lauros, bellique trophaea,
Thebanis tulerat victor quae plurima campis,
Reginae ante pedes, et spes affectat easdem.
Illa superba autem (faciebat forma superbam):
* Non has, inquit, eram vobis quaerenda per artes,

---

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
