Latin
RENATI RAPINI
François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 247
Unproofread scanNot analysed yet
His tamen esse nocet nudas: patet obvia furto
Forma omnis, cultu ni sit defensa severo.
Glauca tuos et agros etiam i saliunca decebit,
Quanquam puniceis non aequiparanda rosetis.
Sed non difficilis fuerit jactura rosarum,
Quae tunc praetereunt, cum coelo lucet Orion,
Is modò florebit, quem gens à tubere dicit
Celtica, fictilibus candens 2 Hyacinthus in urnis.
Namque peregrinum nobis, cisque aequora vectum,
Extremis nuper Francus mercator ab Indis
Attulerat: culto Calaber quem nobilis horto
Exceptum, Romae primùm, gentique Latinae
Mox toti deinde Europae transmisit habendum.
Formae excellenti flos candidus addit odorem
Eximium, niveaeque ostentans frontis honores
Erigitur, latèque omni dominatur in horto.
Quòd si divini te quando gratia floris
Ceperit, hunc reliquis horti prae floribus unum,
Sedulus imprimis selecto vase repone
Praecipuum, tristes coeli ne perferat auras;
Et ne illum laedant venti neve atterat imber
Improbus, et coelo malè Sirius urat ab alto,
1. Laeande.
2. Tubereuse.
Abde domo florem tenerum, et violenta timentem: Non quaeri indignum trans aequora, transque remotos