# Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 249

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2, RENATI RAPINI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/249
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/249

Unde sibi plexam componat quaeque coronam,
Et caput, atque sinus lectis è floribus ornet.
At triste exemplum paveant, fugiantque puellae,
Regina immeritos quo quondam Aegyptia flores
Funeris horrendi tristes temeravit in usus,
Actiaco postquam sub littore fusus et amens
Foedè terga dedit positis Antonius armis.
Illa autem ne se victori invita superbo
Traderet, aut matres spectaret serva Latinas
Praemissos furto, mediis in floribus, angues
Admovit lateri nudo, floresque sub ipsos,
Rapto expiravit mulier furiosa marito.
Sunt alii florum, atque alii, quos exsequar usus,
Floribus ut variis magnum cratera coronant,
Ingentique abaco super, atque tapetibus altis
Sublimem imponunt, aut inter splendida magnae
Ornamenta aulae, qui latè spargat odorem.
Festa suis alii templorum altaria sertis
Intendunt textu vario, perque omnia fundunt,
Aut inter coenas procerum, accubitusque superbos;
Nec non et vulgus famulantûm, et turba ministra,
Floribus ex horto lectis, et suavibus herbis
Exornat lances, quas mensae imponat herili.
Nec desunt, flores prunarum ardente favillâ
Qui coquere et lentos soleant torrere per ignes,
Vas intra oblongum, vel clausi concava vitri:
Fumidus it sursum vapor et frigentis ahen i
Taesit ubi lateri incluso, algoremque recepit
Paulatim rorem fluidus densatur in udum,
Excurritque vagis patefacta per ora fluentis;
Et stillantem in aquam florum se spiritus omnis
Exprimit, atque novas recipit de funere vires.
Floribus ipsa etiam è tritis ars ducit odores,
Nec non vibrandis per luxum unguenta capillis
Et quas vendebat Capuae Seplasia merces,
Cujus deliciis, et molli pulvere fractus
Annibal, exitium quando infelicis Elisae
Ulturus bello, Romae suprema parabat.
Quid narrem, ut florum exemplo, atque coloribus ipsis

---

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
