Latin · Dactylic hexameter
ANNOTATIONES
François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 26
Unproofread scanNot analysed yet
Non tulit; atque ausus jam tum indignatus iniquos,
In sobolem duris jussit saevire parentes
Morsibus, et gentis numerum minuisse nefandae.
Sic idem ille Deus, ne tota armenta perirent,
Raptores, genus acre, lupos civilia bella
Exercere, ferosque inter se stringere dentes
In sylvis voluit, teneris nec parcere natis.
Sed repetamus aquas. Quanquam acrior ergo minores
Lucius in pisces desaeviat, attamen illud,
Crede, mali lenimen erit, si fortè loquaces
Inveniat ranas: illo namque improbus omnem
Detorsit rabiem, et fugientes littore toto,
Horrendumque coaxantes diram egit in alvum.
At semel in tuta postquam tibi sede locata est
Turba natans, solidusque suis stat molibus agger,
Vix ullum in reliquo cultu experiare laborem.
Nam neque quaerendus fuerit, qui ad pabula pisces
Aut agat impastos, pastosve ad ovilia cogat.
Sed proprium sibi quisque cibum reperisse per undas
Pisciculosque leves, stagnique in partibus imis
Mucosum humorem, fructusque herbasque palustres
Temporibus novere suis: hi sole recenti,
Ast alii tacitae per amica silentia noctis.
Nec tamen ille, suas dederit qui piscibus escas
Quaeque placent, ponat plenis alimenta canistris,
Stagna parum, et caros pisces juvet: est sua namque
Viventûm ut reliquo generi sic civibus udis
Nausea, difficilisque venit penuria victûs.
Praesertim in steriles si plurimus humor arenas
Incidet, ac limi impediet jucunda recentis
oogle
Munera, nec fluvio nova paupere dona reponet:
Ne mihi jejunis tum prandia parca malignâ
Pone manu, ô quisquis validos vis crescere pisces;
Neve laboranti renuas succurrere genti
Sordidus. Emissis parco dum stagna magistro
Siccantur lymphis, messisque ad tempora ventum est;