Latin · Dactylic hexameter
264
François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 264
Unproofread scanNot analysed yet
Quisquis es, in patrio villam qui condere fundo
Fortè paras, hâc parte tuas metaberis aedes,
Unde tibi liber pateat prospectus in hortum
Extantem, vitroque domûs bipatente fenestrae
Ordinibus longis Eoi lumina solis
Accipiant. At quâ veniunt de parte procellae,
Horrifer unde Aquilo brumam molitur, et imbres,
Plantabis sylvam: ni contrà providus obstes,
Omnia quippe ruat Boreae intractabilis ira;
Ille etiam rupesque altas, montesque supremos
Sylvifragis agitat flabris, et murmure rauco
Aestuat; illisis per colles robora ramis
Quassa gemunt, plangunt valles, et magnus Olympus.
Tuque adeò sylvam rapidis opponere ventis
Sis memor, ut frangant ventorum verbera rami.
Talis et ipsa, mari quâ Neustria parte Britanno
Procurrit, sylvis latè defenditur altis
Oceani contra ventos, Boreaeque furores:
Hìc pagi ingentes, ingentia praedia magnis
Divisa arboribus, toto sub littore prostant.
Nunc age, quae nemoris ratio, quae forma parandi
Expediam. Quamvis ipsâ de stirpe parentis
Pullulet, et tenues tollat se quercus in auras,
Aut mutata solo, ramis exultet opacis,
Forma tamen nemoris non sit mihi gratior ulla
Quàm quod per campos, posito de semine, crevit;
Et quanquam sit agro praelongum tempus inerti
Durandum, ac tardae surgant de semine quercus
His tamen, his longè veniunt feliciùs umbrae.
Nam certum est de glande satas radicibus imis