Latin · Dactylic hexameter
266
François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 266
Unproofread scanNot analysed yet
Deponis sulcis, seu terrae semina mandas,
Indulge ordinibus: terram juvat ordo, quòd ipsis
Divisa arboribus, vires dabit omnibus aequas,
Et vacuo poterunt se rami extendere coelo.
At dum spem primis ostendit frondibus arbos,
Tu procul hinc pecoris prohibe genus omne petulci,
Urentesque malo nova germina dente capellas.
Acer equus colles hinnitu rumpat acuto,
Liberaque immensos errent armenta per agros;
Sed parcant nemori tenero, ramoque recenti.
Pro quo, sunt circùm, lento de vimine, sepes
Texendae, aut fossâ rivus tellure per herbam
Ducendus, longèque greges post claustra tenendi.
Deinde ubi jam certos paulatim sylva per annos
Creverit, et terrae radicibus haeserit altis,
Omnis ramorum ferro tollenda recurvo
Luxuries, ne par nondum sub pondere truncus
Succumbat, ramoque animos profundat inani.
Imâ autem teneras quercus quas stirpe recides,
Has se efferre solo, et magis exultare videbis,
Ceu plus accipiant, ipsa de caede, vigoris;
Et quae terrâ humili se tollere, tempore longo
Vix potuit, tenues demum manifesta sub auras
Assurget latè ramis frondentibus arbos.
Cùm verò validis radicibus ardua coelo
Exierit, poteritque Notos durare frementes
Vestra sub enodi describere carmina trunco
Discite, pastores, et iniqui jurgia pagi.
Ne tamen, aut ferro immiti, rigidâve bipenni,
Ne lucos violate insignes grandibus umbris;