# Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 267

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2, 267. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/267
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/267

Illis numen inest: sunt qui videre fluentes,
Roboris incisi laeso de cortice, guttas
Sanguinis, et trepido ramos horrore moveri.
Scilicet haec quondam priscos incessit agrestes
Relligio, crimen pavidi qui triste putabant
Antiquas durâ quercus temerasse securi.
Crimine pro tali, sensit Triopeius iras
Coelestes, ferro Aemoniam cùm tollere quercum
Ausus, et infestâ Dryadem violare bipenni:
Nymphae fida Ceres, pro tam furialibus ausis,
Sumpsit ab injusto meritas Erysichthone poenas.
Grande nefas adeò est, sacros exscindere lucos,
In quibus horrorem tenebrarum, altosque recessus,
Atque umbras, atque ipsa silentia vulgus adorat!
Nam sacer est lucis, vastisque recessibus horror.
Et mos priscus erat quondam portare piandae
Liba Pali, quando sylvam vicinia ferro
Laeserat, aut ramo lucum spoliarat opaco.
Ipsaque sylva olim meruit Dodonis honores,
Tempore quo quercus oracula sacra ferebant
Fatidicae vatesque ipsos ventura monebant.
Cùmque feret truncos arbor procera valentes,
Et sua frondosae diffundent brachia fagi,
Pastor sub ramis frigus captabit opacum
Cum gregibus, calamoque suos cantabit amores.
Nil tamen incestum lucis agitate sub altis,
Pastores; sacro nemorum sed parcite honori.
Vos, folia, et rami, vos, alta silentia, testor:
Est Deus, est vestris Deus in penetralibus ultor
Justa parum castis mittat qui fulmina lucis.
byGoog

---

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
