Latin
268
François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 268
Unproofread scanNot analysed yet
Et dum per sylvas pubes cantabit agrestis,
Turba aderit volucrum, festo quae murmure lucum
Personet, et vario permulceat aëra cantu,
Ipsa suae Philomela olim plorata sorori,
Omnes implebit, Terei de crimine, ramos
Noctes atque dies, et conscia saxa movebit.
Et vestris discant volucres assuescere sylvis:
Plurima per volucres coelum monet; improba cornix
Saepe cavâ è quercu ventos praedixit et imbres:
Unde suis rebus praesagia ducat arator,
Auguriumque petat, coelumque exploret, et auras.
At lucis diras volucres absterreat altis.
Sed cùm plantabis sylvam, tibi plurima et ipsis
Quercubus est inter fagus miscenda; neque altas
De genere hoc, duro cum robore, rejice1 cerros.
Est quoque glandifera celebris de gente, supra omnes; Iliceis regnat longè quae maxima sylvis, a Esculus: ingentem nam latè amplectitur umbram,
Ipsa ingens, ramoque nemus facit una comanti.
Hanc neque profusi ruptis de nubibus imbres,
Non venti, non durae hyemes, tristesque procellae
Convellant; altis adeò radicibus haeret.
His quercus sociis est semper laeta, suoque
Jungi et amat generi, et cognatam agnoscere gentem.
Si quando armandae naves, et bella paranda,
Det quercus nautis tabulata, det arma furori
Bellantûm, det ligna foco, det aratra colono,
Aut aliis alios porrò sumatur in usus.
1. Espèce de Chene sau- 2. Hetre, vage. byGoog