Latin · Dactylic hexameter
271
François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 271-2
Unproofread scanNot analysed yet
Densa simul ramos praetendit, et undique multâ
Arbore componit subitum nemus: adfuit ilex,
Et platani, et salices, et coniferae cyparissi.
Una tamen, reliquas super ambitiosa sorores,
Ulmus tollebat sese, vitemque maritam
Vati ostendebat, quâ non spernenda moneret
Connubia; at plantae monitus neglexit amicae:
Namque viro fatale fuit socialis honorem
Vitavisse tori, atque omnes sprevisse, maritas.
Nec tiliam, faciles quae det spatiantibus umbras,
Et caput alta ferat, spernas plantare; sed inter