# Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 272

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2, 272. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/272
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/272

Plantandum, memori veniat sub mente Philemon,
Nec non Baucis anus, casti quos foedere lecti
Et pietas et amor, recto sub paupere, quondam
Junxerat: hospitio susceptus Juppiter, ambos
Annorum jam mole graves, et inutilis aevi,
Esse dedit virides tilias: hinc sexus uterque
Servatus tiliae, quae mas et foemina nunc est.
Torno planta habilis, nemori nec tarda parando.
Ipse etiam in sylvis non aspernandus acernae
Frondis honos, tiliae, formâ foliique colore,
Non multùm absimilis; rigidi sed corticis arbor,
Informem truncum crebris arat horrida rugis.
Quae se autem latè partes profundit in omnes,
Ipsa teres trunco, passisque amplissima ramis
Pinus erit toti non ultima gloria luco,
Aeternum quando divinae frondis honorem
Servat, et ingenti nemora inter frondea trunco
Assurgens, latè sylvam dominatur in omnem:
Grata Deûm matri, postquam Cybeleius Atys
Mortales vultus truncum duravit in illum.
Hâc olim, ut memorant vates, ex arbore victus
Marsya per Phoebum nudatus pelle pependit.
Ille, terebrati per certa foramina buxi,
Cùm digitis molles rudis alternantibus auras
Conciperet, lignum stultè miratus, et usum,
Pastoresque inter, buxo resonante, superbus
Carminis auctorem vocat in certamina Phoebum,
Qui dignas vili poenas ex hoste recepit.
Ut se, praeduri valido munimine septi,
Pinea nux contra ventos defendit et imbres,

---

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
