Latin · Dactylic hexameter
280
François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 280
Unproofread scanNot analysed yet
Gens habet, Hetrusco quae laudatissima rure
Et Lusitanis malum quod venit ab oris.
Est etiam pomum, cui primum Aurantia nomen
Urbs antiqua dedit, sub Dircaeo Aracyntho;
Ipsa quidem Citris sunt longè Aurantia mala
Pelle magis molli, et magis ubere rorida succo:
Queis sola diversos faciunt diversa sapores.
At super aurifero memorant quae plurima pomo
Carminibus Graii vates, ne quaerere cura:
Ut quondam Hesperidum fuerit cultura sororum,
Ad magnum Atlantem, Mauri sub littore ponti;
Ut ferus in telis, et caesi pelle leonis,
Alcides per vim dites irruperit hortos,
Pomaque sopito malè custodita draconi,
Primus Aventino victor plantarit in agro,
Ruraque citrigenis repleveriteltala ramis.
Nam sunt multa et adhuc, quorum te cura requirat;
Ut teneras myrtos, et purpuream rhododaphnen,
Auricomo nemori, ac pomis flaventibus addas:
Et suus est illis etiam decor, et sua forma;
Ipsi autem imprimis, Divûm de munere, myrto.
Et quondam, ut fama est, cùm primas aurea myrtos
Plantaret Venus, umbrosis in vallibus Idae,
Festa cohors illas circum ludebat Amorum,
Lucentem ad Lunam, purae per tempora noctis.
Quippe Venus myrtum, plantis ex omnibus, unam
Ipsa sibi optavit quondam, propriamque dicavit:
Non aliam ob causam, sua velant simplice myrto
Tempora nuptae omnes ad solemnes hymenaeos.
Ipsa Deûm regina, toris praefecta maritis,
Taediferas adhibet, sacra ad mysteria, myrtos.
Hinc etiam Elysiis in vallibus, omnis amantûm
Turba suas et habet myrtos; et myrtea circùm
Sylva tegit, quotquot nec amor post fata reliquit,
Phaedramque, tristemque Procrin, moestamque Eriphylen.
Is non unus honos myrto: sibi victor ovantem
Illâ nectebat quondam de fronde coronam
Tubertus, victisque prior de more Sabinis,
Imposuit capiti myrtum, inseruitque triumphis.
Ipsa arbos trunco est humili, nec vertice celso,
Mollibus et foliis, et ramo crebra comanti;
Illius et blando nymphae tanguntur odore
Frondis, et eximiae mirantur praemia formae.
Si calor inclemens fuerit, vel frigus iniquum,
(Utraque vis myrto namque est metuenda) calores