# Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 291

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2, HORTORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/291
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/291

Nec vim tantam alibi poteris sentire medentum,
Nec tam praesentem Divûm cognoscere curam.
Ergo tibi labor is primùm impendendus, ut horto
Inducas fontem vicino è colle petitum.
Nam vicinus aquam collis dabit: undique terram
Latè ipsum circa montem, et declivia montis,
Assiduus fodere, et ferro explorare memento.
Si natura soli fontes sperare vetarit,
Qualis gleba gravis vulgò perhibetur arenae,
Quaesitos voto rivos optabis inani.
Vidi ego, qui fontes horto dum fortè rigando
Quaereret, et fosso nullos reperiret in agro,
Creber aquam, votis nil proficientibus, omnes
Orabat Superos, nec aquam per vota ferebat.
Et quà Medonici sese subducere colles
Incipiunt, vir nuper erat, ditissimus unus
Qui fuit in Francis: nam fundi largus opimi,
Ingentes campos centum vertebat aratris;
Huicque suas et opes, atque auri magna talenta
Rex servanda dabat, regni pro rebus agendis.
Ille domum jam tum, supremo in monte, pararat
Magnificam, limenque domus praetenta sub ipsum
Planities, latè campum assurgebat in omnem;
Arduum opus, totique agro spectabile, et urbi:
Nec fundo deerant. horti, sylvaeque virentes
Non campos latè pulcher prospectus in omnes;
Sed fontes deerant, et aquae, nullique per herbam
Errabant rauco ludentes murmure rivi.
Ergo cavae ferro penetrantur viscera terrae,
Atque omnes pariterque operas, artisque magistros
yGoogle

---

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
