# Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 302

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2, HORTORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/302
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/302

Currentes rivi, ne quid perdatur aquarum.
Nunc quibus errantem fraenis ars temperet undam,
Dispensetque omnes, sua per divortia, rivos
Describam. Licet indociles aqua libera per ae
Ire vias semper velit, obsequiumque recuset
Tu tamen ipse potes rivis imponere morem,
Et certos illis per humum describere cursus,
Erroresque viae ambiguos, flexusque locorum,
Quos unda interdum cursu fraudata tenebit
Legitimo: rivi crebris nam saepe morandi
Flexibus, et jussâ per campum ambage tenendi.
Talis Amymone per agros errasse putatur,
Neptuni postquam injustos audivit amores.
Nam virgo infelix violatae plurima famae
Praemetuens, sese cursu vitabat eodem,
Atque sequebatur: nondum se forsan amantis
Senserat illa Dei factam de numine rivum,
Qui pariter fugiens sese, pariterque secutus,
Circuitusque trahens, sua per vestigia, longos,
Implevit variis Dircaeum erroribus agrum.
Fusi igitur per mille vias fugientibus undis,
Undique praecipitent, secto sub gramine, rivi:
Pars rapidis passim, loca per praerupta, fluentia
Excurrat, qualis multo tumefactus ab imbre
Dat sonitum saxis glomerato vortice torrens;
Pars timido cursu per humum trepidare laboret
Obliquam: quaesitus obex cunctetur euntem.
Perstrepat ille cavas arguto murmure, valles,
Insultansque solo tenues assurgere in iras
Discat, et imbelli jam saxa lacessere pulsu,
Jam ripae intentare minas, et littora circum
Nequicquam obstrepere, et spumis aspergere tauncos;

---

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
