Latin · Dactylic hexameter
HORTORUM
François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 304
Unproofread scanNot analysed yet
Atque laborati praetende crepidine saxi.
Obscoenas ripis vel et sua canna paludes,
Aut celebres fulicis, ranisque loquacibus algae.
Nulla tuos ornet, puro nisi gramine, rivos
Herba, fluat nitidis ubi fons argenteus undis,
Aut aequale solum fulvâ sternatur arenâ
Quod virides ulmi praetextu frondis opacent.
Nam rivi ornandi ripis, cultuque juvandi:
Dumque ibunt jusso, loca per declivia, cursu,
Vallibus este viae faciles; nullique morentur,
Si properent, lapsi ripa è pendente lapilli.
Fontibus ipsa autem, rivisque frequentibus, omnis
Sylva sonet: nemorum turbate silentia, fontes;
Murmure non uno, turbate silentia, rivi;
Perque omnes luci flexus, aditusque viarum
Undique sint latices, animos qui stirpibus addant.
Dumque suis oculosque tuos, animumque tenebunt
Deliciis rivi, permulcebuntque morantem
Fors erit, ut vitae subeat mortalis imago,
Quae fluit instar aquae, rapidoque obnoxia fato
It praeceps: nec fas longam sperare colendo.
Et vitae incertos quando meditabere casus,
Fors erit, ut tecum reputes, quo turbine rerum,
Qui, quàm difficiles agitent mortalia, fluctus.
Fortè etiam dices, quando te rivus habebit:
Sic ibat Simois, sic tu, Penee, fluebas;
Sic Hypanis, sic Volscus aquas Amasenus agebat,
Partheniusque rapax, et currens lene Melanthus,
Atque Borysthenio tumefactus ab amne Dryaspes,
Et pater Inachius, cum Naupacteo Acheloo.