Latin
HORTORUM
François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 307
Unproofread scanNot analysed yet
Si latis tibi stagna patent ingentia ripis,
Atque effusa labris, thalamisque capacibus unda
Ducenda in rivos, et agrum fundenda per omnem.
Pro qua te terrae ingentes aperire lacunas,
Extra alios fontes, et in inferioribus hortis,
Praecipio: quò se errantes demittere rivi
Assuescant, fontesque omni de parte redundent.
Nam neque tam graciles rivi, fontesque placebunt,
Quàm magni, tractus undarum, atque aequora lata,
Immensos longis imitata cubilibus amnes.
Proinde cavos seu fortè lacus, quadrataque circùm
Stagna pares, latè grandi effodiendus hiatu
Alvens, abscissâ circum tellure, patenti
Aequandus thalamo fluviorum, altaeve paludi.
Ipsum autem vallum, circùm supraque quod omnem
Continet amplexu ripam ne fortè sub undie
Persidat, quadri fundandum pariete saxi,
Caementique solum multâ compage tenendum.
Namque ipsi et lapides, ipsa et caementa, fluenti
Subsidere et aquae interdum, et fecere ruinam.
Ergo ne dubita firmas opponere moles
Aggeribus murorum, et aquas sua ripa refraenet.
Implebuntque lacus vacuos, de partibus horti
Diversis, jussi per campum accedere fontes,
Et centum rivi centum de fontibus urnas
Replendo nunquam cessent invergere stagno.
Ipse suos vidi qui de torrentibus altis
Implevere lacus, et quas ex imbre coacto
1. Grandes pièces dedu