Latin · Dactylic hexameter
POMARIUM
François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 314
Unproofread scanNot analysed yet
Floribus, et pomis: sed ferri ingentia claustra
Clathrorum ordinibus dirimant pomaria longis,
Defendantque aditus populo pecorique cavendos.
Non jam, telluri qui sit delectus habendae,
Hìc repetam, moresque ipsos, habitusque locorum
Plantandique modos, et tempora certa serendi:
Omnia jam vulgata. Quis ilicet hactenus omnem
Monstratum agricolis culturae nesciat usum?
Si verò arboribus per se satis aequus alendis
Non sit ager, fossa terram proscinde patenti,
Et sterilem latè non impiger effode campum,
Proque solo exhausto, meliorem suffice terram.
Haec melior, graciles quae fundo imitatur arenas
Si tamen illius color est bonus, et bonus humor:
Campus alit nimias, si sit nimis humidus, herbas.
Et ne planta solo forsan malè discrepet ipsi,
Quaere priùs, terram fructus qui quamque decebunt;
Vitibus an sit ager magis ingeniosus habendis,
An magis arboribus: nam per vim nulla coacti
Gratia ruris erit. Ne ruri proinde colonus,
Naturae contra morem ingeniumque, coacto
Imperet; invitae fit enim violentia terrae.
Cùm fuerit jam stratus ager, tellusque parata,
Imprimis ipsum, certo discrimine, campum
Partiri, plantisque ratas describere sedes
Mandabo: et postquàm lectâ de gente: cydonin
Optaris, decerpe manu, vel tolle securi
Sylvestrem ramum, terraeque immitte tepenti;
1. Coignassier.