Latin · Dactylic hexameter
POMARIUM
François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 324
Unproofread scanNot analysed yet
Terram optat mitem citrus, flavensque cydonis
Austeram: tellus urens non aequa ferendae est
Armeniae: est cerasis tophus, fragisque sinister;
Sed si telluri mandentur fraga subactae,
Et, sulco ex humili, soli exponantur aprico,
Implebunt teretes, succo magis ubere, baccas.
Quique favent Baccho colles, sunt saepe maligni
Et- peponi, et citro, quae gaudent mitibus auris.
Quando prunus erit fundum sortita tepentem,
Ipsa sui pomis replebit vota coloni.
Si tamen aut prunus campis, aut languida pomus
Arbor erit, fusâ praeter foveatur amurcâ;
Nec non, proscisso qui saepius aequore campum
Ipsis subjectum arboribus, circumque jacentem
Suscitet, et rastro vertat, ferroque bidenti,
Majores ramis animos, et fructibus addat.
Salsus ager plantis, et qui perhibetur amarus,
Omnibus infelix: non illum cultus avari
Agricolae, non longae hyemes, gelidaeque pruinae,
Non aurae curant ventis, pluviaeque frequentes,
Nec genus ille suum pomis, nec servat honorem:
Omnia degenerant naturam oblita priorem.
Verùm ubi fructiferis sedem delegeris aequam
Arboribus, varias plantandi discere formas
Incipe: nam variâ pro conditione locorum
Sunt variae species. Alios, quibus arva patebunt
Apricum ad solem, mitis sub sidere coeli,
Proceris campum arboribus plantare jubebo:
2. Melon.
1. Abricotier.