Latin · Dactylic hexameter
POMARIUM
François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 329
Unproofread scanNot analysed yet
Curvabuntque graves latè pomaria ramos?
Nam quando aestivus pomis bicoloribus annus
Pingitur, omnis opes per sese opulenta beatas
Ad murum, laetis sub frondibus, explicat arbos.
Tum juvat et fructus, et munera divitis horti,
Et villam lustrare omnem; juvat arva videre,
Mirarique suos, per ramea texta, colores,
Et tempestivos ipsis decerpere fructus
Arboribus, plenisque domum portare canistris.
Sive autem explores, tua dum pomaria lustras,
Quae sint poma bonae stirpis profitenda, quod ipsis