# Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 33

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2, STAGNA, CARMEN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/33

Grande opus aggredior. Tanto aspirare labori
Tu, Pomona, velis, Vertumni florida conjux,
Regni, Diva, tui si quae tibi cura supersit.
Vos quoque, Rusciniae, praesentia numina,
Nymphae,
Vos per ego irriguos diviso flumine campos
Obtestor, per et haec croceis loca consita sylvis,
Hanc liceat vobis didicisse docentibus artem,
Unde hîc luteolis flavescunt omnia pomis,
Dires et arboreum se gleba resolvit in aurum.
Principio Hesperiis tellus foecunda creandis
Arboribus vigili studio quaerenda, nec ulli
Parcendum curae; hinc et opes, et gloria pendet
Hortorum, ac longi merces non vana laboris.
Ergo age, et è patriis hanc ruribus elige partem,
Quae fuerit potior visa, ingeniique feracis:
Optima quaeque sibi nam vindicat aurea malus,
Seu felix rapido colis arva tepentia sole,
Sive plagis habitas alto propioribus axi.

---

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
