# Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 334

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2, POMARIUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/334
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/334

Nos ipsi sontes sumus. Et simul alta repressit
Ora silens, moestusque: jubet rex ipse silentem
Effari, quid deinde velit, quae crimina pandat.
Ille autem: Non verba sibi jam multa requirit
Ipsa rei gravitas; quando pejora timentur,
Et locus est votis, crimen per vota piandum est:
Namque graves magni exercent nos numinis irae.
Regia quòd multi replerent horrea fructus,
Ipse suae Alcinoûs curae tribuebat, et arti,
Demens! qui Divos non respiciebat agrestes,
Nec Solem aurarum tempestatumque potentem,
Nec ventos, ipsumque Jovem placare solebat. u
Tum sese Alcinois coepit sentire nocentem,
Incusans durumque animum, fastusque superbos.
Itur ad Hesperidem, sylva in Phaeacide, nympham,
Quae responsa Deûm luco reddebat ab alto,
Et vox per lucum non longè audita silentem:
cIte, Jovi magno bissex mactate juvencos, Et totidem Soli: numen violastis utrumque: Proveniunt omnes utriusque à numine fructus. Ibant, et Soli tauros, magnoque Tonanti pogle

---

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
