# Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 335

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2, POMARIUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/335
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/335

Mactabant: quae sacra pater facienda quotannis
Imperat Eurymedon, servanda nepotibus ipsis.
Interea murum pomaria plantat ad altum
Alcinois, contra Boream ventosque nocentes,
De Nymphae ipsius monitu, captatque reflexi
Vim Solis, si non aequos daret ille calores.
Hinc mos plantandi natus, pro pariete, rami,
Quem licèt Hesperiis aetas aboleverit oris,
Illum Neustriacus, sero post tempore, pastor
Restituit, docuitque suos, quòd Neustria justi,
Solis egens, per se non fructibus apta coquendis
Esse queat, ni Solis opem petat ipsa reflexi.
Inde Parisiacum mos is deductus in agrum,
Per totum coepit latè increbrescere regnum,
Atque omnes demum se commendare per hortos.
Quique meos audis monitus, hac parte decorem
Ruri quaere tuo, nec te protendere murum
Poeniteat, viridis quem vestiat ordine longo
Textus, et assiduo insistens ne parce labori.
Et dum fructiferam lustras per singula pubem
Pomososque satus, et frondea texta pererras,
Si quis luxus erit, si quae potulantia ramis,
Falce seca, lignique animos compesce protervi.
Utilis est horto domini manus, utilis ipsis
Arboribus: qui, si muro non haereat arbos,
Aut resoluta suo laxet se pergula versu,
Ipse recomponit ramos, et vincla renodat,
Comptus ut egregio se proferat ordine textus.
Frondibus ipse etiam erucas, bruchosque voraces
Decutit, et mensis quos destinet ipse secundis,

---

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
