Latin · Dactylic hexameter
POMARIUM
François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 336
Unproofread scanNot analysed yet
Praegustat fructus, carpendaque tempore certo
Poma notat, laudatque suo dotata colore.
Si sit cultus ager, quid culto accedere possit,
Quae quibus est meritis arbos spectata, parentem
Quae faciat melior soboles, quae cuique saporis
Gratia sit, turbae primus designat agresti,
Atque suam partes curam fert acer in omnes:
Nec requies, quin aut multo se germine ramus
Induat, aut fructu felix exuberet annus.
At procul hinc absint lenti mollesque ministri:
Quisquis adest operi, plus quàm pro parte laboret.
Nam plantis suus est labor impendendus, et acri
Urgenda est studio tellus, cultuque domanda.
Nec te putri etiam cunctantem incendere terram
Saepe fimo pudeat: putri nam fota tepore
Terra, parit laeto plures ex ubere foetus;
Nec gravibus pigeat glebas invertere rastris,
Atque novo versas interdum ostendere soli.
His autem studiis si non respondeat annus,
Vestrum crimen erit, venti! namque omnibus omnis
Est semper per se tellus obnoxia ventis,
Et coelo paret, coeli ceu fortè supremi
Audiat imperium. Vos proinde ignoscite, venti,
Arboribus: veniet tali pro munere merces;
De pomis vestro pars evitata furori,
Solemni ritu sacras pendebit ad aras.
Mille autem plantis sunt morbi, incommoda mille,
Mille hostes: tantis prudens defende periclis
Immeritas. Coeli vitio venit atra maligni
Saepe lues, primi quae spes interficit anni.
Is porrò arboribus coelo si morbus iniquo Ingruerit, gentemque lues pervaserit aegram, Implorent precibus Superos votisque coloni: Contra pestem illam, nil praeter vota, relictum est.
Si morbo gravis arbor erit, vel segnior annis,
Illam tolle loco: facilis jactura vetustae
Arboris; audaci pollens nitidusque juventâ,
Uberiore tibi foetu laetabitur haeres,
Et vacuo longè melior dominabitur arvo