# Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 34

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2, STAGNA, CARMEN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/34
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/34

Quippe licèt calidis surgat numerosior agris,
Saepe tamen labor assiduus pigra frigora vicit,
Atque inopes, studiis hominum cogentibus, horti
Vilia divitibus mutarunt arbuta pomis.
Tu quoque laudatum prudens imitare laborem,
Dura nec indocilis moveant te frigora campi;
Optima sed toto expertus lege jugera fundo,
Victricique doce terram mansuescere curâ.
Praeterea Australes melior si vergat ad oras
Hortus, ut oppositi vibrent sua lumina soles,
Et vigeat radiis tepefacta foventibus arbos,
Quâ neque Hyperboreis inimicior altera venti
Turbinibus, tepidi neque solis amicior ulla.
Quin etiam, elato nisi muniat aggere tellus
Clivosa, Arctoi septem quâ parte Triones
Implacidis gelidum perflant Aquilonibus orbem,
Erige non humiles muros, celsisque tuere
Objicibus teneram malum, ne pervia vento
Aut citò brumali nascens intercidat aurâ,
Aut sterilis nullos sit idonea mittere fructus.
Saepe etiam validas, et adulto robore sylvas
Videris, è Scythica ventis stridentibus Arcto,
Undique deciduà sensim pallescere fronde,
Duratum rigidis concrescere fructibus aurum,
Ac demum exsuccis truncos arescere ramis.
Haec metuens, aditum Boreae praeclude furenti
Moenibus objectis: nec erit sine foenore sumptus.
Ergo ubi lecta fuit nemori, munitaque sedes
Aptior, effossae mandabis semina terrae;
Ni juvat insertos alienis addere truncis

---

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
