# Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 343

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2, HORTORUM LIBER IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/343
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/343

Effugiant, neque sit mora motibus ulla liquoris.
Vena tamen liquens tubulum non impleat omnem;
Immò nec digitos septem quater occupet ipsos.
At cave neu cesses admoto labra canalis
Summa premens digito, quoad, clausâ parte supernâ,
Ingressum impedias aditusque meabilis aurae:
Nam simul ut vitri pars desinet una patere,
Pendentem argenti mirabere protinus undam.
Sic autem patulum praecluditur, accipe, vitrum.
Ore tibi pulsus, calamoque immissus aheno
Halitus, ardentes, accensâ lampade, flammas
Conjicit in vitrum, quod protinus igne liquescit.
Tum cerae in morem lentum (mirabile dictu)
Quò tibi cunque libet, mordaci forcipe flectens
Aut hâc, aut illa torques tractabile parte;
Et quae concava pars prius ore patebat aperto,
Nunc liquidâ mixtim flammâ, coalescit in unum,
Curtatumque vitrum se prorsus clauditur ipso:
Quem reperisse modum fertur Niloticus Hermes.
Haud aliâ ipse tuum praecluseris arte canalem.
Distinctam gradibus tenui cùm deinde tabello
Et ligno gracili (tubulo quod longiùs ipso
Sit digitos aliquot) junxisti glutine chartam,
Quo spatio tollit vel deprimit aura liquorem;
Plurima vestito tunc demum fibula ligno
Applicat immota retinens statione canalem:
Machina sicque brevi constat perfecta labore,
Quam pendere jubes conclavis pariete, foedos
Praemonituram imbres, et mox reditura serena.
Quin et multiplices tibi se praebebit in usus:

---

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
