# Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 35-2

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2, STAGNA, CARMEN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/35-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/35-2

Nam licèt innumerum genus est, tamen omnia bina
Sub specie praestat breviùs comprensa referre:
Altera nobilior, quae Lusitana vocatur;
Altera communi vulgaris nomine dicta est.
Quae Lusitanis sumpsit sibi nomen ab oris
Arbor, odorato dat mala tumentia succo;
Grandior est illis moles, oculosque videntum
Suaviùs oblectat propior color aureus albo.
Dives ager! dulcis regio! felicia rura!
Queis pater omnipotens tales dedit edere foetus.
Scilicet huic generi non omnis idonea tellus:
Frigida prae reliquis metuunt loca, nec nisi coelum Mite ferunt; quanquam labor improbus omnia vincit. At tibi, seu tepido tribuit sors jugera fundo, Seu dedit ignavis squallentia rura pruinis,

---

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
