Latin · Dactylic hexameter
HORTORUM LIBER IV
François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 351
Unproofread scanNot analysed yet
Aëra per medium se pondere sustinet aequo.
Nec non et studiis alacres certantibus ardent
Insolitum tentare viri: jubet aemulus ardor.
Antlia jamque undas attollens multa sequaces
Alterno premit, aspiratque reciproca motu.
Summa petit, pondus compensans pondere, lympha
Adque pedes sursùm ter denos pendula perstat.
Suspensam sedenim, via si qua est, altiùs undam
Tollere, non uni mentem subit: ocyus ergo
Erecta assurgit consuetis machina major.
Nec mora: deproperantur aquae, patulisque receptas
In puteis, sursum motu siphonis anhelo
Cogere multa manus riguo sudore laborant.
Jamque adeò laetis praesumpserat omina quisque
Fausta animis: labor at vanus spem ludit inanem.
Nec minùs ingeminant, vastis et viribus urgent;
Sed superare pedes quater octo pensilis unda
Pernegat. Ast illi repetitis motibus instant,
Inque vicem hortati, multâ vi brachia tollunt,
Adducuntque pares: vasto gemit antlia planctu.
Unda tamen contra conatus obstinat omnes;
Et decies idem nixu repetitus eodem
Est labor, et decies obluctans restitit unda.
Tunc verò ancipites, vano et molimine moesti
Pandere qui causas valeant, via si qua, latentes
Accersunt. Toricellus adest, Galilaeus et ipse:
Rursùs et urgetur labor, his cernentibus, idem: Rursùs et infelix labor est effusus in auras. Haeret tantisper Galilaeus, hiatque rogatus. (Nôrit multa licet, non omnia novimus omnes At pudet ignarum causae, dubiumque videri. Certum se simulat vultu, corde aestuat intùs: α Verum, ait, est equidem, vacuum Natura perhorret;
Huic tamen horrori modus est, sunt denique fines,
Quos ultra non jam Natura horrescit inane.
Immò ultra quater octo pedes jam gaudet inani:
Hinc molem undarum non altiùs antlia tollit. „
Dixerat, et plausu cuncti responsa probabant;
Non Toricellus item, dissentitque omnibus unus.
*Non jam, non aqueo, magis at gravitante liquore