Latin
TYPOGRAPHUS LECTORI
François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 357
Unproofread scanNot analysed yet
TYPOGRAPHUS LECTORI. HACTENUS opera, quae nos quidem in promptu habebamus, didascalica: quorum unum et alterum FRANCISCO TARILLONI debentur, totidemque ODINO cognomini. Jam verò, ne sit volumen istud multò quàm par est brevius, hùc accedunt varia florentissimorum eorumdem poëtarum carmina, levibus ipsa quoque olim commissa foliis, mox dispergenda ventis, et post paulò futura nusquam; in quibus tamen servandis curae partem aliquam ponere non minus fuerit operae pretium, quàm in didascalicis. FRANCISCI TARILLONIS, E SOC. JESU, CARMINA VARIA. NAMURCUM EXPUGNATUM. Anno 1692. ERGO ratum est: tibi Flandrighae, Lodoice, quotannis