# Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 36

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2, STAGNA, CARMEN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/36
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/36

Aurea, quae proprio vulgaria nomine dicunt,
Poma seres cultis, nec erit labor irritus, hortis;
Praesertim gemino fuerit si putris ab anno
Antè parata satis tellus. Tum grana seorsum
Singula distinctis scrobibus condenda, nec altè
Infigenda solo. Sunt, quos juvat integra sulcis
Abdere, visceribus concluso semine, poma;
Nec refert, tenuis modò parte pediculus imâ
Haereat infixus terrae. Neque fausta serendo
Sit tibi cura minor dignoscere sidera: nempe
Quâ regione furit diuturno Sirius aestu,
Dum paribus noctes exaequat libra diebus,
Plurimaque undanti fervet vindemia musto,
Tum sere; te segetis nec enim spes irrita fallet.
At gelidis si tarda solent torpescere brumis
Rura diu, oppositos expecta sideris ortus,
Nec priùs algenti credas pomaria terrae,
Quàm reduci jam vere novum reseraverit annum
Taurus, et egelidi solvantur frigore campi.
Frustra aliàs vano jacies infausta labore
Semina, lethiferisque gemes extincta pruinis.
Ver erit utilius: verno tepefacta calore
Germina diducto surgent felicia grano;
Et dabit aestivus teneris sol robora plantis,
Ut superare hyemis valeant metuenda futurae
Frigora, et incolumes nivibus superesse solutis.
Non tamen haec satis una tibi sit cura, nec ultro
Venturum incultis aurum speraveris hortis.
Grandia ne pigeat longo meruisse labore
Praemia: languet iners, cultu nisi terra juvetur

---

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
