Latin · Dactylic hexameter
TYPOGRAPHUS LECTORI
François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 362
Unproofread scanNot analysed yet
Foeda dare, et cladem procul aspectare suorum.
Ergo signa movet. Latis exercitus arvis
Funditur; ipse animos in Francica suscitat arma:
Namurcum cinxisse acies, ruere omnia flammis,
Nudari Batavos, patrio se limine pelli
Ni caveant, celerentque ipsis ocurrere Gallis.
Haec ille. Interea muris circùm omnibus instant
Francigenae. Primis sese urbs adaperta ruinis
Dediderat: superant impostae rupibus arces;
Huc versus labor. Ipse manu vultuque laborem
Adjuvat, et partes vigilat Lodoicus in omnes.
Ille operum custos; illo duce, vulnera Gallis
Ipsa placent; tendantque ultrò ad fastigia rupis
Tela per et flammas, et saevae grandinis ictus,
Ni retrahat bonus, atque avidos revocare laboret,
Immemor ipse sui. Geminis stat cornibus ingens
Praetentus portis agger: defendere certant
Contracti, validisque adnixi viribus hostes.
Purpurei contrà juvenes, regalia tendunt
Agmina; crudescunt pugnae, furit undique plumbum,
Magnanimosque duces temerè, et sine nomine vulgus
Abripit: ipse altus per mille volantia circùm
Tela ibat. Nec te indictum, generose Tholosas,
Praeteream, tenerum grando cui plumbea corpus
Delibat Regem propter: neque vulnera certè
Ob tua te tantos animo cepisse timores
Crediderim, quàm lethiferas ne tela per auras
Augustum impeterent caeco in certamine pectus.
Nox ruit: intendunt vigiles, silet arduus aether,
Castra silent, fusi cava per tentoria Galli
Carpebant somnos; medio cùm tempore noctis, Dum placidus cunctos mulcet sopor, altus ab amne Terque quaterque omni fragor intonat. Ilicet imbres