# Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 370

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2, PETRO DAN. HUETIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/370
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/370

Seu vatem inspirans propior, prae agaque veris
Corda implens, coelo seu monstrans fausta sereno
Auguria: at clauso si territus ore sacerdos
Fata negat, si nulla Deus dedit omina coelo
Tum verò exitium magnum populoque, ducique
Portendi, et totis passim horrida funera castris.
Id metuens, aris trepidè indicebat honorem
Omnibus, et Superos repetita in vota rogabat,
Quem speret pugnae eventum, quibus audeat armis
Tendere in adversos; sed nusquam audita Tonanti
Impia vota: sacro nequicquam sanguine fumant,
Atque suis cumulata gemunt altaria donis;
Cuncta silent, nulla ex adytis responsa feruntur.
Interea, pugnae impatiens, munimina circum
Alta fremit, propiusque hostis quatit agmine campos.
Ipse animi dubius partes se versat in omnes
Multa putans, varioque abreptus fluctuat aestu:
Non secùs ac tumidis deprensus navita in undis
Cùm venti rapidum volvunt mare, densaque pontum
Nox operit, laceris nec lucent astra carinis,
Anxius, exanimis, roranti lumine coelo
Quaerit iter; misera intereà ratis undique fluctu
Tunditur, et ventis nunc huc, nunc volvitur illuc.
Quid struat infelix? pudor hinc, inde aspera mentem Torquet relligio: trepido pede castra relinquat Se referens, medioque trahat bella impia regno? * Nempe, inquit, trepidum videat me perfidus Achis, Fidentemque fugâ, et turpi formidine captum, Quem toties vici, et victum dare terga coegi! Crudeles igitur pugnas, atque ultima belli
Experiar, populumque meo, Jonathamque, domumque
Involvam fato. Sed quae me insania versat?
Quid meruit populus, quid me meaque arma secuti,
Quid Jonathas, animo ante alios mihi carior omnes,
Cur pereat, poenamque mei luat ille furoris?
O tu, qui fidum rebus mihi nuper in arctis
Consilium, qui portus eras, quae te atra Salli
Mors rapuit, Sanmüel, quis habet locus? ô mihi tantum

---

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
