# Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 375

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2, PETRO DAN. HUETIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/375
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/375

Quam mihi desponsam thalamo, aeternisque jugarat
Ominibus, natam eripuit, generumque recusat,
Quem toties laudum insigni dignatus honore est.
Ex illo, qui me casus, quae me horrida jactent
Fata? vides: ignotus, egens, loca devia lustro
Expulsus patriâ, atque ipsi miserabilis hosti.
Ecquis erit tandem finis? „ Nec plura querentem
Passus amor, mediis interfatusque querelis
Moestum indignantem Jonathas mulcebat amicum:
Speraret melius, coeptisque Deum affore justis;
Speraret faciles reditus; sese omnia namque
Ausurum, lacrymis si patris flectere mentem
Possit, et accensi restinguere pectoris iras.
Haec illi inter se vario sermone serebant.
Interea medios tacito nox humida cursus
Torquebat coelo, somnoque hinc inde jacebant
Tela inter currusque viri: consederat ignis
Ultimus, et tardum volvebat ad aethera fumum.
At procul hinc primis egressi castra tenebris
Soli per campos, quà devia semita ducit,
Rex unà, dirusque comes, sub nocte silenti
Ibant praecipiti gressu, sagamque petebant.
Jamque iter emensi, dubiam agnovere per umbram
Exosas Superis sedes. Sub rupe cavata
Est specus, horrendis circùm nemus imminet umbris,
Vasta, profunda, ingens, et tristi condita nocte.
Hìc fama est, priùs optatis quàm induceret arvis
Dilectam gentem Omnipotens, longo ordine reges,
Chananidum reges excisa in rupe sepultos.
Stant formae visu horribiles, immania quondam
pogl

---

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
