Latin
PETRO DAN. HUETIO
François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 378
Unproofread scanNot analysed yet
Per Stygias vivum tenebras rapis? O dolor! ô mors!
O Jonatha! primo succisus flore juventae
Ense cades! nitidos vultus heu! barbarus hostis
Foedabit gladio! quae patrem in dura reservas
Omnipotens in Gemitu vox interclusa reliquit
Plura locuturum. Tum verò frigidus, amens
Corruit; ad gemitum famulus strepitumque ruentis
Accurrit, dictisque aegrum solatur amicis:
Quid tantum immerito permittat corda timori?
Quid vanas paveat species? pia vota furentem
Soepius exarmasse Deum, et placasse nocenti.
Ergo noctis adhuc dum tempora, et omnia caecis
Conduntur tenebris, properans, mora nulla, suorum
Castra petat, supplexque Dei per templa, per aras
Sacra ferat veniam implorans: sic nam fore, tristes Ut Superi ponantque minas, iramque retractent. His paulum revocati animi, pulsusque parumper Corde metus. Tacitam per noctem iter omne retexunt;