Latin · Dactylic hexameter
STATUAE
François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 384
Unproofread scanNot analysed yet
Auriaci domitorem ensem: simul aëra tranans
Evolat, immensi simul alto vertice coeli
Constitit, unde polo latè Anglica regna videri,
Et Batavorum urbes solitae, et Germania tellus.
Exertat Mavors gladium, in nubesque coruscat
Sanguineum, ardentem: qualis, cùm nubila fulgur
Dividit, accensis rutilat longè ignibus aër,
Ampla repercussi rutilat plaga caerula ponti.
Arrexere oculos Batavi, arrexere Britanni.
Ut verò feralem ensem agnovere per auras,
Ostendente Deo, subitus per coelum ululatus
Exoritur: stupet Auriacus, malè conscia terror
Corda quatit; trepidâ funestat imagine mentem
Fleurusium, Stinxerxa, et non reparabile Leuzae
Opprobrium, spumansque alto Nervinda cruore,
Montes, infaustumque et adhuc Bodegravia nomen,
Vordenium, et frustra cinctum aggere Carloreum.
Omnia quae timido Batavus dum pectore ductor
Volvit agens, tristesque animo reminiscitur ausus,
Bellipotens coelo aeternum dat fulgere sidus
Clarum ex alto ensem. Nusquam mora: ductile ferrum
Flammarum in longos visum se extendere tractus
Scintillans, gelidaque poli in regione locatum,
Respicit unde truces haud laetâ luce Britannos
Desuper, horrendum Batavis trepidantibus omen.
Interea Martis comites plausum aethere toto
Ingeminant, sidusque novum laeto agmine cingunt
Ludentes coelo, et festum paeana canentes.
Tum Momoranciaden, audacis et ardua dextrae
Facta ferunt, primis Nassarum ut fuderit annis,