Latin · Dactylic hexameter
STAGNA, CARMEN
François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 39
Unproofread scanNot analysed yet
Securus solido poteris sata figere campo;
Sin sterili Riphaea diu regnare vireto
Aura solet, peritura cave ne munera credas
Ingratae telluri: hyemes non arbor iniquas
Haec ferat; et latis ut plurima creverit hortis,
Vix erit una duos mansura superstes in annos.
Sed quid opus facto? Quâ tandem villicus arte
Ingenium telluris iners, et frigora vincet?
Accipe, et auditis disces ex artibus, auri
Quid, vel adumbrati, valet ingeniosa cupido.
Rusticus, algenti cui rura colenda sub Arcto,
Hesperiique avidus pomi, simul annua jactis
Tempora seminibus solitum fluxere per orbem,
Grandia fictilibus testis sibi vasa parabit,
Aut facili intexet quadratos abiete qualos.
Tum putris, et raro tellus secreta canistro
Non temerè, at sensim mittenda capacibus urnis,
Laxior ut tenues terra ultro combibat imbres.
His igitur divulsa sinu plantaria matris
Carceribus claudenda: suum dabit urna cuique
Hospitium, nec enim truncos capit unica plures,
Haec age et innocuam, nec quicquam tale merentem
Haud pudeat malum spatiis concludere iniquis.
Si tamen haec tantae fuerit tibi gloria curae,
Nec patiare libens, ceu vulgus inutile florum,
Fundere dedecores vili de carcere fructus
Hortorum geniale decus, non improbo. Dignos,
Vindice te, referat si nobilis arbor honores,
Te laus ampla manet; tibi se Pomona secundam
Spondet, et ipse tuos Vertumnus diliget horto